ANDOVERPUM

ANDOVERPUM
ANDOVERPUM
vide Antverpia. Eius primus meminit Audoênus Episcopus Rotomagensis, de Vita B. Eligit Noviomag. et Turnac. l. 2. c. 8. ubi incolas ab hoc ad fidem conversos refert. Dicitur etiam Andoverpae, vulgo nunc incolis Antwerpen, German. Antorff. Galiis. Anvers, Hispan. Amberes: in dioecesi olim Cameracensi, nunc ipsa Episcopatus sedes. Posita est ad Scaldim ftuv. 42. mill. pass. a mari, cuius tamen aestus eousque accedere consueverunt: in agro Renensi, vulgo Het Land van R yen dicto, cuius caput habetur: per quem fluvius exiguus Nutta vel Nuta, Neta nunc appellatus, decurrit et praeterlapsus oppidum Liram Lier, Rupelâ accipitur. Marchiae Antwerfae meminit Lamb. Schafnaburgensis ad A. C. 1081. quae hodieque pro Marchia vel Marcha Imperii habetur. Ibi aureos olim nummos percussos esse, patet ex literis Hildolsi Praepositi S. Michaelis, A. C. 1184. apud Hadr. Vales. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • LOTHARII Regnum — postea LOTHARINGIA, nomen accepit non a Lothario Lud. Pii Imp. maximo natu fil. cui in divisione paternae hereditatis A. C. 843. facta, obtigit, praeter alia quidquid hinc Rheno et Alpibus, inde Carbonariis, aut Scaldis, Mosa, Arari Rhodanoque,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RENENSIS Pagus — vel RENENSIUM pagus, vulgo het landt van Ryen, olim dictus est Brabantiae tractus, cuius caput Antverpia vel Andoverpum, urbs ad Scaldim posita, 42. mill. pass. a mari, cuius tamen aestus eousque accedere consueverunt. In literis ante annos 670.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BELGIUM — I. BELGIUM Belgarum oppid. Caesar l. 5. de Bell. Gassico, Beauvais dictum videtur, urbs Picardiae. Ferrario est regio Galliae Belgicae Borenalis, vide Bellovaci. II. BELGIUM pro Belgarum regione, ut apud Livion Samnium pro Samnitum regione. Vide… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TOXANDRI — populi Belgii, quorum regio Toxandria Marcellino, cum Toxandro oppid. cognomine in Brabantia. Cluverio incolebant eas Insulas, quae nunc Zelandiam efficiunt, inter ostia Mosae et Scaldis. Vide Zelandia. Baudrand. Horum omnium primus meminit… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”